라틴어 문장 검색

Potantibus ergo nobis et accuratissime lautitias mirantibus larvam argenteam attulit servus sic aptatam, ut articuli eius vertebraeque luxatae in omnem partem flecterentur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:16)
Nec adhuc sciebamus nos in medio lautitiarum, quod aiunt, clivo laborare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:17)
An tibi non placent lautitiae domini mei?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:2)
Has lautitias aequavit ingeniosus cocus;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:14)
Ergo ebrietate discussa in aliud triclinium deducti sumus, ubi Fortunata disposuerat lautitias [suas] ita ut supra lucernas . . . aeneolosque piscatores notaverim et mensas totas argenteas calicesque circa fictiles inauratos et vinum in conspectu sacco defluens.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 73:8)
Nec enim libido ad illum nec epularum lautitiae nec opes nec quicquam ex his hominem inescantibus et vili voluptate ducentibus pertinet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 14:2)
Deinde ad cenas lautitia transfertur, et illic commendatio ex novitate et soliti ordinis commutatione captatur, ut ea, quae includere solent cenam, prima ponantur, ut quae advenientibus dabantur, exeuntibus dentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 9:4)
Video enim et centenarias coenas a centenis iam sestertiis dicendas, et in lances (parum est si senatorum et non libertinorum vel adhuc flagra rumpentium) argentaria metalla producta.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 3:1)
Cum in aliquo vase est confusum, si supra id lapideum centenarium pondus inponatur, natat in summo neque eum liquorem potest onere suo premere nec elidere nec dissipare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장9)
centenario sublato si ibi auri scripulum inponatur, non natabit, sed ad imum per se deprimetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장10)
quae si centenariae erunt, pondus habeant in singulas pondo MCC;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION